라틴어 문장 검색

Et pavit eos in innocentia cordis su et in prudentia manuum suarum deduxit eos.
그가 온전한 마음으로 그들을 돌보고 슬기로운 손으로 그들을 이끌었다. (불가타 성경, 시편, 78장72)
Quia sol et scutum est Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia.
정녕 주 하느님은 태양이고 방패이시며 주님께서는 은총과 영광을 베푸십니다. 흠 없이 살아가는 이들에게 복을 거절하지 않으십니다. (불가타 성경, 시편, 84장12)
Intellegam in via immaculata quando venies ad me Perambulabo in innocentia cordis mei in medio domus meae.
흠 없는 길에 뜻을 두리니 언제 저에게 오시렵니까? 저의 집 안에서 온전한 마음으로 걷고 (불가타 성경, 시편, 101장2)
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
자애와 진실이 임금을 지켜 주고 정의가 그의 왕좌를 받쳐 준다. (불가타 성경, 잠언, 20장28)
PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.
입을 열면 지혜이고 자상한 가르침이 그 입술에 배어 있다. (불가타 성경, 잠언, 31장26)
Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
당신께서는 힘의 주인이시므로 너그럽게 심판하시고 저희를 아주 관대하게 통솔하십니다. 당신께서는 무엇이든지 원하시는 때에 하실 능력이 있으십니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장18)
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
각하를 길게 붙잡아 두지 않으려 하니, 너그러우신 마음으로 잠시 우리의 말을 들어 주시기를 청합니다. (불가타 성경, 사도행전, 24장4)
et Filium per rationem, et Spiritum per innocentiae benignitatem, quam postmodum per culpam amisit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:2)
Quibus quidem epistolis, si fides exhibenda sit, nulla hominum vita quantumcunque religiosorum innocentiae atque abstinentiae Brachmanorum aequiparanda videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:7)
Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata clementia:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:8)
Quo propter antiquam beneficiorum memoriam et ingenitam regis clementiam populi undique gratuito confluentes coeperunt mesto animo graviter ferre , quod carvissent tanta corporis portione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:4)
Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:8)
Vestram autem clementiam pleno cordis affectu deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis invenire quod opto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:17)
Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere largitum cunctis esset divitiis abundare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:17)
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION